Liber Secundus Samuelis*

Caput 8: Versus 13

Caesis.HIERON.Quod in quibusdam codicibus duodecim millia caesa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.
(* Traductions européennes)